Jump to content

Consilium Vindobonense

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Conventus Vindobonae)
Fines nationales intra Europam a Consilio Vindobonensi constituti.

Consilium Vindobonense (Francogallice Congrès de Vienne ; Theodisce Wiener Kongress) fuit conventus Vindobonae ab 28 Septembris 1814 usque ad 9 Iunii 1815 habitus, Napoleone insulam Elbam nuper expulso, in quem sedecim tunc graviorum Europae civitatum legati venerunt, ut una de novo rerum ordine in Europa bellis Napoleonicis pacatis statuendo colloquerentur in Palatio Belli Fontis. Multas propter epulas choreasque sollemnes tempore consilii pro participibus eius institutas conventus ille quoque consilii saltantis nomine vocari solet.

Consilio interfuerunt sedecim tunc graviorum Europae nationum civitatumque legati, inter quos enumerandi sunt:

Consilii constituta graviora

[recensere | fontem recensere]
Italia post Consilium Vindobonum.

Quaestio Latina

[recensere | fontem recensere]

Inter disputationes collocutionesque quaestio quoque Latinitatis restituendae fuit. Inventi sunt enim multi, qui Latinitatem voluerunt statui sermonem internationalem, quo omnes Europae cives variis ex terris oriundi inter se uterentur. Iterum quoque natum est consilium civitatis Latinis condendae, quod antea praesertim Maupertuis, mathematicus ille praeclarus Francogallicus, atque Comenius paedagogus Bohemicus proposuerant. Totam huius rei materiem quaestionemque anno 1815 Miguel Olmo abundanter opere in suo Otia Villaudricensia ad octo magnos principes qui Vindobonæ eodem anno pacem orbis sanxerunt, de lingua Latina et civitate Latina fundanda liber singularis inscripto illustravit.

Ioci de legatis

[recensere | fontem recensere]

Propter mores cultusque legatorum Consilio Vindobonensi participantium multi nati sunt ioci, quibus hi deridebantur; ecce quaedam.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Barth, J. A., ed. 1816. Pacis annis 1814 et 1815 foederatis armis restitutae monumentum, orbis terrarum de fortuna reduce gaudia gentium linguis interpretans: principibus piis felicibus augustis, populisque victoribus liberatoribus liberatis dicatum.
  • Kissinger, Henry. 1973. A World Restored: Metternich, Castlereagh and the Problems of Peace 1812–1822. Italiane Diplomazia della restaurazione (Garzanti, 1973).